Testo Tota-pulchra-es-maria


Tota-pulchra-es-maria

TOTA PULCHRA ES MARIA


Tota pulchra es, Maria
tota pulchra es, Maria
et macula originalis non est in te,
et macula originalis non est in te.
Tu gloria Ierusalem,
tu laetitia Israel,
tu honorificentia populi nostri,
tu advocata peccatorum,
o Maria, o Maria.
Virgo prudentissima,
mater clementissima,
ora pro nobis,
intercede pro nobis
ad Dominum Iesum Christum.