Testo Salve-mater-misericordiae


Salve-mater-misericordiae

SALVE MATER MISERICORDIAE


RIT.     SALVE, MATER MISERICORDIAE,
     MATER DEI ET MATER VENIAE,
     MATER SPEI ET MATER GRATIAE,
     MATER PLENA SANCTAE LAETITIAE, O MARIA!

Salve, decus humani generis,
Salve, Virgo dignior ceteris,
quae virgines omnes transgrederis
et altius sedes in superis, o Maria!

Salve, felix Virgo puerpera,
nam qui sedet in Patris dextera
caelum regens, terram et aethera,
intra tua se clausit viscera, o Maria!

RIT.

Te creavit Pater ingenitus,
obumbravit te Unigenitus,
foecundavit te Sanctus Spiritus,
tu es facta tota divinitus, o Maria!

Te creavit Deus mirabilem,
te respexit ancillam humilem,
te quaesivit sponsam amabilem,
tibi numquam fecit consimilem, o Maria!

RIT.

Te beatam laudare cupiunt
omnes iusti, sed non sufficiunt
multas laudes de te concipiunt,
sed in illis prorsus deficiunt, o Maria!

Esto, Mater, nostrum solatium,
nostrum esto, tu Virgo, gaudium,
et nos tandem, post hoc exsilium,
laetis iunge choris caelestium, o Maria!

RIT.