Testo Rorate-caeli-desuper


Rorate-caeli-desuper

RORATE CAELI DESUPER


RIT.     RORATE CAELI DESUPER
     ET NUBES PLUANT IUSTUM.

Ne irascaris Domine,
ne ultra memineris iniquitatis;
ecce civitas Sancti facta est deserta,
Sion deserta facta est;
Ierusalem desolata est,
domus sanctificationis tuae
et gloriae tuae,
ubi laudaverunt te Patres nostri.

RIT.

Peccavimus,
et facti sumus tamquam immundus nos,
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostrae
quasi ventus abstulerunt nos,
abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos
in manu iniquitatis nostrae.

RIT.

Vide Domine
afflictionem populi tui
et mitte quem missurus es;
emitte Agnum dominatorem terrae;
de petra deserti
ad montem filiae Sion;
ut auferat ipse
iugum captivitatis nostrae.

RIT.

Consolamini,
consolamini popule meus,
cito veniet salus tua;
quare moerore consumeris,
quia innovavit te dolor?
Salvabo te, noli timere;
ego enim sum Dominus Deus tuus,
sanctus Israel Redemptor tuus.

RIT.