Testo Puer-natus


Puer-natus

PUER NATUS


Puer natus in Bethlehem, alleluia:
unde gaudet Ierusalem, alleluia, alleluia.

RIT.     IN CIRDIS IUBILO
     CHRISTUM NATUM ADOREMUS,
     CUM NOVO CANTICO.

Assumpsit carnem Filius, alleluia,
Dei Patris altissimus, alleluia, alleluia.

RIT.

Per Gabrielem nuntium, alleluia,
virgo concepit Filium, alleluia, alleluia.

RIT.

Hic iacet in praesepio, alleluia,
qui regnat sine termino, alleluia, alleluia.

RIT.

Et Angelus pastoribus, alleluia,
revela quod sit Dominus, alleluia, alleluia.

RIT.

Reges de Saba veniunt, alleluia,
aurum, thus, myrrham offerunt, alleluia, alleluia.

RIT.

In hoc natali gaudio, alleluia,
benedicamus Domino, alleluia, alleluia.

RIT.

Laudetur Sancta Trinitas, alleluia,
Deo dicamus gratias, alleluia, alleluia.

RIT.