Testo Omni-die


Omni-die

OMNI DIE


Omni die, dic Mariae
mea laudes anima;
eius festa, eius gesta
cole splendidissima.

Pulchra tota, sine nota
cuiuscumque maculae,
fac me mundum et iucundum
te laudare sedule.

Ut sim castus et modestus,
dulcis, blandus, sobrius,
pius, rectus, circumspectus,
simultatim nescius.

Eruditus et munitus
divinis eloquiis,
timoratus et ornatus
sacris exercitiis.

Virgo sancta, cerne quanta
perferamus iugiter
tentamenta, et sustenta
nos ut stemus fortiter.

Esto tutrix et adiutrix
christiani populi;
pacem praesta, ne molesta
nos perturbent saecula.

Amen.