Testo O-virgo-pulcherrima


O-virgo-pulcherrima

O VIRGO PULCHERRIMA


O Virgo pulcherrima!
O Mater melliflua!
O Dei filia!

O stella clarissima!
O rosa purissima!
O pascens lilia!

O lumen luminum!
O flos convallium!
O labis nescia!

O decus virginum!
O spes fidelium!
O plena gratia!

Fac nos tuum Filium
amare in perpetuum,
Mater pia.

Ac perduc in gaudium
olympi suavissimum,
o Maria.

Amen.