Testo O-quam-glorifica


O-quam-glorifica

O QUAM GLORIFICA


O quam glorifica luce coruscas,
stirpis Davidicae regia proles!
Sublimis residens, Virgo Maria,
supra caeligenas aetheris omnes.

Tu cum virgineo mater honore,
angelorum Domino pectoris aulam
sacris visceribus casta parasti;
natus hinc Deus est corpore Christus.

Quem cunctus venerans orbis adorat,
cui nunc rite genu flectitur omne;
a quo te, petimus, subveniente,
abiectis tenebris, gaudia lucis.

Hoc largire Pater luminis omnis,
natum per proprium, Flamine sacro,
qui tecum nitida vivit in aethra
regnans, ac moderans saecula cuncta. Amen