Testo Ave-regina-caelorum


Ave-regina-caelorum

AVE REGINA CAELORUM


Ave, Regina caelorum,
ave, Domina angelorum,
salve radix, salve porta,
ex qua mundo lux est orta.
Gaude, Virgo gloriosa,
super omnes speciosa;
vale, o valde decora,
et pro nobis
Christum exora.