Testo Alma_redemptoris_mater


Alma_redemptoris_mater

ALMA REDEMPTORIS MATER


Alma Redemptoris Mater,
quae pervia caeli porta manes,
et stella maris, succurre cadenti
surgere qui curat, populo:
tu quae genuisti,
natura mirante,
tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius,
Gabrielis ab ore
sumens illud Ave,
peccatorum miserere.