Testo Adeste-fideles


Adeste-fideles

ADESTE FIDELES


Adeste, fideles, laeti, triumphantes,
venite, venite in Bethlehem:
natum videte Regem angelorum.

RIT.     VENITE, ADOREMUS, VENITE, ADOREMUS,
     VENITE, ADOREMUS DOMINUM.

Et grege relicto, humiles ad cunas
vocati pastores adproperant:
et nos ovanti gradu festinemus.

RIT.     

Aeterni Parentis splendorem aeternum
velatum sub carne videbimus:
Deum infantem, pannis involutum.

RIT.     

Pro nobis egenum et foeno cubantem
piis foveamus amplexibus:
sic nos amantem quis non redamaret?

RIT.