Vexilla-regis


Da correggere rp
1 Vexílla Regis pródeunt,
fulget Crucis mystérium,
quo carne carnis Cónditor
suspénsus est patíbulo.
2 Confixa clavis víscera,
tendens manus, vestígia;
redemptíonis grátia
hic immoláta est hóstia.
3 Quo vulnerátus ínsuper
mucróne dirae lánceae;
ut nos laváret crímine,
manávit unda, sánguine.
4 Impléta sunt quae cóncinit
David fidéli cármine,
dicéndo natiónibus:
"Regnávit a ligno Deus".
5 Arbor decóra et fúlgida
ornáta Regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere.
6 Beáta, cuius bráchiis
prétium pepéndit saeculi!
Statéra facta est córporis,
praedam tulíque Tártari.
7 Fundis aróma córtice,
vincis sapóre néctare,
iucúnda fructu fértili
plaudis triúmpho nóbili.
8 Salve ara, salva v’ctima
de passiónis glória,
qua Vita mortem pértulit
et morte vitam réddit.
9 O Crux ave, spes única
hoc passiónis témpore;
auge piis iustítiam
reísque dona véniam.
10 Te summa, Deus, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, rege per saecula. Amen.