Stabat-mater


1 Stabat Mater dolorósa,
iuxta crucem lacrimósa,
dum pendébat Fílius.
2 Cuius ánimam geméntem,
contristátam et doléntem,
pertransívit gládius.
3 O quam tristis et afflícta
fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!
4 Quæ mœrébat et dolébat
pia Mater, dum vidébat
Nati pœnas íncliti.
5 Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
in tanto supplício?
6 Quis non posset contristári,
Chusti Matrem contemplari
doléntem cum Fílio
7 Pro peccátis suæ gentis
vidit Iesum in torméntis
et flagéllis súbditum.
8 Vidit suum dulcem Natum,
moriéndo desolátum,
dum emísit spíritum.
9 Eia, Mater, fons amóris,
me sentíre vim dolóris
fac, ut tecum lùgeam.
10 Fac ut árdeat cor meum
in amándo Christum Deum,
ut sibi compláceam.
11 Sancta Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
cordi meo válide.
12 Tui nati vulneráti,
tam dignáti pro me pati,
pœnas mecum dívide.
13 Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
donec ego víxero.
14 Iuxta Crucem tecum stare,
et me tibi sociáre
in planctu desídero.
15 Virgo vírginum præclára,
mihi iam non sis amara,
fac me tecum plángere.
16 Fac ut portem Christi mortem,
-passiónis fac consórtem
et plagas recólere.
17 Fac me plagis vulerári,
fac me cruce inebriári,
et cruóre Fílii.
18 Flammis ne urar succénsus,
per te, Virgo, sim defénsus
in die iudícii.