Salve-regina - testi di canti liturgici ed accordi per chitarra

Testo Salve-regina


Salve, regina,
mater misericordiae,
vita, dulcèdo
et spes nostra, salve.
Ad te clamamus,
exsules filii Evae, ad te suspiramus,
gementes et flentes
in hac lacrimàrum valle.
Eia ergo, advocàta nostra,
illos tuos misericòrdes òculos
ad nos convèrte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostènde.
O clemens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.