Salve-regina-latino



 

SALVE REGINA

(latino)


 

 

 

Salve, Regína, mater misericórdiae,

vita, dulcèdo et spes nostra, salve.

Ad te, clamámus èxsules fílii Hevae.

Ad te suspirámus gemèntes et flentes

in hac lacrymárum valle.

 

Eia ergo, advocáta nostra,

illos tuos misericórdes

óculos ad nos convèrte.

Et Jesum benedíctum

fructum ventris tui,

nobis post hoc exílium ostènde.

O clemens, o pia,

o dulcis Virgo Maria.