Ave-verum


Ave, verum corpus natum
de Maria Virgine:
vere passum, immolatum
in cruce pro homine.
Cuius latus perforatum
fluxit aqua et sanguine:
esto nobis praegustatum
mortis in examine.
O Iesu dulcis!
O Iesu pie!
O Iesu fili Mariae.