Alma-redemptoris-mater


Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli
porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
surgere qui curat, populo: tu quae genuisti,
natura mirante, tuum sanctum Genitorem:
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
sumens illud Ave, peccatorum miserere.