Adoro-te-devote


Adòro te devote, latens Déitas,
quae sub his figuris vere látitas;
tibi se cor meum totum súbicit,
quia, te contemplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in Te fállitur,
sed áuditu solo tuto créditur.
Credo quidquid dixit Dei fìlius
nil hoc veritas verbo vérius.
In cruce latebat sola Déitas,
sed hic latet simul et humánitas:
ambo tamen credens atque cònfitens,
peto, quod petivit latro paénitens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor:
Deum tamen meum Te confiteor:
Fac me Tibi semper magis crédere,
in Te spem hàbere, Te dilígere.
O memoriale mortis Dómini,
Panis vivo, vitam praestans hómini:
praesta meae menti de Te vívere,
et Te illi semper dulce sàpere.
Pie pellicane, Iesu Dómine,
me immundum munda tuo Sànguine,
cuius una stilla salvum fàcere,
totum mundum quit ab omni scélere.
Iesu, quem velatum nunc auspício,
oro fiat illud, quod tam sitio:
ut te revelata cernens fácie
visu sim beatus tuae glóriae.
Amen.