Adeste-fideles


1 Adeste fideles, laeti triumphantes
venite venite in Bethlem
Natum videte Regem Angelorum:
Venite adoremus, venite adoremus,
venite adoremus Dominum.
2 En grege relicto humiles ad cunas
vocati pastores adproperant
Et nos ovanti gradu festinemus.
3 Aeterni Parentis splendorem aeternum
velatum sub carne videbimus
Deum infantem pannis involutum.
4 Pro nobis egenum et foeno cubantem
piis foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret?